Latin
HI. PROPOSITIO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 332
Unproofread scanNot analysed yet
Systema 4 notis descriptum, ostendit magnam istius instrumenti extensionem, quae decimamtertiam complectitur, etiam si manubrij tabula, non tangatur. Placet autem hîc non omnia quidem Musicae genera possibilia, quippe infinita, sed ea tantùm quae diatessaronem diuidunt in 3 rationes superparticulares proponere; quòd cùm. Bryennius solummode quindecies fieri posse crediderit, ostendimus vigegies septies contingere. iugamenta, seu metationes habet, quae illius infinitatem praepediunt. Addo solum caudam illam pone magadem, cui chordae alligantur, à quibusdam chordapson, seu chordotonum appellari, quod tamen magadi testudinis melius quadrat. Arculus à β Nistius Violę, quam alii Lyram appellant, ostendit etiam qualis sit instrumenti pręcedentis arculus, quem alij plectrum dicunt: systema verò differt, ab Orchesticae Lyrae systemate, vt ex notis constat.