Latin
HI. PROPOSITIO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 336
Unproofread scanNot analysed yet
seu participatio facilius capiatur, sit abacu clauicymbali, 13, vti solet in qualibet octa ua, plectris, siue tactibus instructus: cuius palmulae litteris capitalibus inscriptae C, D, E, F, G, A, B, &C, sunt diatonicae, licet B, quod nostro more superius explicato notatur per b, ex diatonico exulet, cuius loco statuitur b, seu bi, quod in hoc alueolo notatur charactere peculiari, quem b quadratum appellant. Aliae palmulae minores, quas tactus nigros seu fictos, aut chroma ticos dicunt, lineolis decussatis significancur. Quibus praemissis, sciendum primo practicorum aurem (qualis est Ioannes Dionysius praedictus, quo nullus clauicymbalperfectius construit, &ad concetum addu cit) adeo doctam esse vt tam in Organis, qnàm in spinetis temperandis1 soni partem, hoc est proximè quartam comma tis partem in Quintae temperamento percipiant: hanc enim exactam &iu stam, qualem retinerent, si reliquas emnes consonantias à fidibus exprimendas inue nire possent, praedicto commatis quadrante deprimunt, vt ea ratione temperata reliquis consonantiis, non quidem exactis, sed ita temperatis, vt aures non laedant, inueniendis seruiat. Hanc autem partem commatis non alio modo Quintis perfectis deesse percipiunt quàm ex fidium, vel tuborum sonantium pugna, seu tremore; prius enim fides &fistulas ad iustum diapente cogunt, deinde verticillos, seu paxillos quibus chordae torquentur, tantisper remittunt, donec tancisper tremant, adeout is persectiorem suauioremque concentum fidibus &fistulis tribuat, qui delicatiore aure fruitur.