Latin
HI. PROPOSITIO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 335
Unproofread scanNot analysed yet
III. PROPOSITIO. Polyplectra. Harmonica, siue Clauicymbala explicare, illisque perfectas &temperatas consonantias addere, &in quibus systema vulgare, seu interuallorum aequatio, vel participatio à vero systemate differat aperire. DOlyplectra vocamus instrumenta quae pluribus pennarum apicibus, totidem nempe quot fides percutiendae fuerint, instruuntur; quas pennas alii crinibus aprorum, vel aliis satis robustis supplent. Licet autem nostri practici temperaturam suis systematibus adhibeant; haec tamen temperatura non est ἱσομερὴς, siue ἰσημιτονιαία qualem Galeus desiderabat; quae licet nostrorum aures delicatiores, qualis est ingeniosissimus λυροποιὸς Dionysins, vix illam temperaturam semitoniorum aequalium sustinere possent, aliis tamen musicis exercitatissimis satisfaciobat: In quorum gratiam sit diapason sequens tria Musicae genera suis 25 notis vel sonis referens, &octauam in 24 dieses enharmonicas aequales secans. Aduerte verò notas albas absque caudis gradus diatonicos: notas nigras caudatas gradus enharmonicos, notas denique albas caudatas gradus chromaticos significare: atque adeo diatonicos gradus, vel ionos octo, enharmonicos duodecim, &chromaticos quinque huic inesse systemati, in quo plura reperias interualla quae desunt praecedentibus systematibus. Habent initur aequalitatis amantes in hoc 25 sonorum systemate quidquid desiderent. Vt autem illa nostrorum temperatura.