Latin
HI. PROPOSITIO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 338
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi primò Lectorem harmonicum clauichordio, vel organo ludentem monitum velim syltema per b praecedentem v incipere, cum quo facit tonum, quòd eo gradu seu phtongo ad participationem fidibus, vel fistulis tribuenidam egeamus. Secundò, diagrammatis istius extensionem complecti decimamtertiam tam diatoricis, quàm fictis gradibus instructam, quippe sunt omnes ad concordiam temperatam adducendi. Tertiò, hanc temperaturam notis vulgaribus exprimi prop. 29. lib. 6 Gallici de Organis, quem qui habuerint rogo vt errores paginis 364. &365. obuios iuxta sequentem explicatiouem emendent. Itaque temperatura gradibus diatonicis primùm adhibenda, &ab f incipiendum, quod tuae voci, vel auri magis congruat, vt pote de quo faciliùs iudices, quàm de facutiore, vel grauiore. Sit itaque f, quod spatio secundi ducenties aërem percutiat, hoc est quod à centum netui periodis generetur, vel à 108, vt iam meae voci quadret, quae non potest, nisi per diatessaron, aut ad summum diapente inferiùs descendere. Primum igitur cum f, temperaturae fundamento, facienda Quinta cum u superiore, sed illa Quinta ex parte u, quarta commatis parte, aut vt practici loquuntur, vno puncto minuenda: deinde u iustam octauam cum v faciat. Tertiò istud v suam habeat Quintam, eodem ac antea modo imminutam, cum s. Quartò s istud superiorem habeat Octauam cum s, &Quintam cum superiore T, quod suam octauam habeat cum r ii feriore, quod cum I diapente faciat; quod I suam habeat Octauam cum I superiore, &Quintam cum m, vt illa Octaua in Quintam &Quartam, instar praecedentium Octauarum diuidatur. Denique m praecedenti tribuitur Octaua inferior in m, quod suam habeat Quintam inferiùs in illo b, seu bi, quod propterea litterae v praeposuimus: Quibus peractis decem litterae diatonicae sequentes temperatae sunt, quarum superiores? F. G. A. B. C. d. e. f. g. a. )practicis frequei tantur, inferiores verò systemati nostro adscribuntur: supersunt autem ficti gradus hac ratione temperandi. Incipiendum est à b, quod faciat diapente cum f superiore, &cum r inferiore. Deinde prima systematis littera b, faciat Quintam cum f, quod rursus faciat diapente cum u. Tertiò faciat u Quintam cum, quod non habet Quintam suam superiorem in hac temperatura, quae suam in perfectionem reiicit non quidem in nostrum, r cum systema nostrum in aequalia semitonia diuisum non egeat aliâ, quàm aequalitatis participatione, sed in r' practicorum.