Latin
HI. PROPOSITIO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 339
Unproofread scanNot analysed yet
De Lyris, &nouis Archiuiolis. TAnc Lyram quàm plurimi audiêre, pauci verò apertam inspexeLrunt, vt consideratione dignam addidero; quae hac ratione disponitur inter Lyristae brachia, vt manubrium V Y ad manum dextram, quâ conuertitur, vt rota lignea KPO velociter agitata Pbinas fides ligneae caudae BEV insertas &in longum porrectas, instar plectri, vel arculi tangat: collocatur verò ad laeuam pars altera LMIK, quâ paxilli seu collopes 11, 12, 13, &14 torquentur, vt fidibus tensio necessaria tribuatur. His autem binis fidibus varietas cantuum sonis vehementissimis motu palmularum seu tactuum 10, aut plurium numeris inscriptorum infertur; hi siquidem tactus à C versus Plaeuae digitis impulsi fides praedictas tangunt, eisque tot imponunt veluti iugamenta, quot sunt lingulae, vel supercilia tactiρεη bus perpendiculariter insistentia; hinc tactus 1 ab E ad F impulsus, causa est cur binae fides sonum acutissimum efficiant, cum sint breuissimae, sonosque eò grauiores edant quo tactus inter se &ponticellum, seu magadem B longiùs destiterint: cúmque sint 10 tactus, lyrae istius systema decimam maiorem superare nequit.