Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 34-3
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò quaedam hîc notanda, primum, eandem esse rationem lineae HK ad KB, quae HI ad HG, ob similitudinem triangulorum HKB &HGI; atque adeo grauitatem relatiuam ponderis in H esse ad eius grauitatem absolutam, vt AB ad HK. Hinc canon vniuersalis ab Illustri viro conceptus; eò minorem requiri potentiam ad graue sustinendum super plano inclinato, quàm absque plano, quò spatium interiectum inter punctum plani, cui innititur graue, &punctum eiusdem plani cui perpendicularis à terrae centro ducta occurrit, minus est spatio inter graue, &terrae centrum inter iecto. Secundum, grauis in H positi descensum considerandum esse vi ῥιπὴν, seu momentum, licet enim non inniteretur superficiei planae, qualis intelligitur superficies AHI, sed curuae, qualis est EHF, eodem modo se haberet respectu potentiae in A positae, quantumuis diuersus esset postea grauis motus tam ascendens quàm descendens versus E aut F super superficie curua E HF, à motu eiusdem grauis super plana superficie BHA, quod non impedit quin grauis in puncto H positi motus ad eandem partem determinetur. Hac autem ratione vir Clarissimus ea demonstrat quae ad praedictum planum attinent. Sit igitur N quae primam potentiae dimensionem referat, &rectangulum ND describat, dum pondus in B positum super planum BA potentia trahit, fune parallelo trochleae A circumducto; sitquem O Prectanguli altitudo aequalis lineae BA, per quam pondus mouendum, dum perpendicularis eius ascensio per CA repraesentatur: referátque QR primam alterius similis potentiae dimensionem rectangulum QS describentem, &pondus V vsque ad Tpunctum euehentem.