Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 35-2
Unproofread scanNot analysed yet
Supponitur autem VT aequalis lineae BA, &dupla lineae CA, &linea NO aequalis lineae QR, &OPlineae RS. Praeterea dum pondus à puncto B ad punctum A mouetur, motus ille potest intelligi compositus ex duobus alijs motibus, quorum vno fertur horizontaliter à DB ad CO, qui nullam vim requirit, vel omni data minorem: altero verò verticaliter à CB ad OD, qui solus requirit potentiam, quae se totam expendat in tollendo pondere à C ad A, quae quia potentiae QS aequalis est necessariae ad pondus à puncto ad T; hoc est ad spatium duplum spatij CA trahendum, sequitur ex hoc principio pondus B duplum esse ponderis V, cùm enim tantumdem potentiae in vno quàm altero tollendo impendi oporteat, &tantum ille faciat qui tollit pondus 40 librarum à C ad A, quantum is qui pondus 20 librarum ab V ad T leuat, quippe qui duplum iter percurrit, constat pondus ab Vad T per eandem potentiam sublatum esse subduplum ponderis à C ad A sublati. Ratio horum omnium ex eo deducenda, quod eadem numero vis, seu potentia, quae pondus datum per pedale spatium tollit, seu trahit, non sufficiat ad tollendum pondus idem per bipedale spatium; quódque vis duas aut tres dimensiones habeat, quarum prima, seu simplex illa est quae pondus in eodem puncto sustinet, qualis est clauus cui appenditur: sed vis aut potentia quae ad aliquam altitudinem pondus moueat duas dimensiones continet, quarum prima lineae, secunda superficiei comparatur: prima sufficit ad pondus in eodem puncto omni tempore sustinendum, dummodo non minuatur; sec unda, cùm mouet pondus per spatium bipedale, non sufficit eadem numero ad illud per quadrupedale spatium tollendum. Tertia verò dimensio tribuetur potentiae, si velocitas spatio percurrendo iungatur: sed cùm non sit illa velocitas nec essaria in quinque mechanicis viribus explicandis, nisi forsan in cuneo, de quo postea, spatium percurrendum maximè considerandum est in viribus quę machinis adhibentur: nec enim in illis velocitas est ratio genuina aequilibrij, aut cur brachium vectis, vel staterae longius faciliùs moueatur, &minore pondere maiori ponderi brachio minori appenso resistat, sed solum spatium duplum à maiore brachio, vel subduplum à minore percurrendum, licet hinc maior sequatur velocitas brachij maioris.