Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 36-3
Unproofread scanNot analysed yet
Spatium igitur per quod descendet A in tempore AC, erit aequale lineis omnibus simul sumptis quae fieri possunt parallelae BC à puncto A vsque ad BC, hoc est areae trianguli ABC. Sit verò tempus CM aequale tempori AC, fiátque parallelogrammum BCLM: habebit A in instanti C velocitatem descendendi per spatium aequale lineae BC; similiterque in omni instante temporis CM; spatium igitur per quod descendet graue A in toto tempore CM, sine velocitatis augmento, erit aequale omnibus rectis lineis simul sumptis quae duci possunt parallelae inter BC &LM, hoc est totius parallelogrammi BMareae: sed haec area dupla est areae trianguli ABC, spatium igitur per quod A graue descendet secundo tempore CM absque velocitatis incremento, duplum erit spatij per quod idem A primo tempore A C descendit cum incremento. Quòd autem in hoc motu vniformiter à quiete accelerato velocitas acquisita post quoduis tempus sufficiat ad grauis transmissionem tempore proximo ae quali bis tantum quantum tempore pręcedenti trans missum est, iterum sequente modo, qui cum praecedente congruit, declaratur. Quouis tempore AB sit transmissum spatium AB velocitate vnifor miter crescente à quiete in puncto A, à quo velocitas creuerit eo modo quo latitudo trianguli AEB crescit, dum acquiritur latitudo BE, quae sit velocitas acquisita in tempore AB. Perficiatur parallelogrammum ABDE, clarum est potentiam rectae BE duplam esse potentiae crescentis ab A puncto ad BE lineam, cùm sit parallelogrammum ABDE potentia rectae BE; &triangulum AEB potentia crescens ab A ad BE, atqui paralle logrammum trianguli duplum est. Cùm igitur velocitas sit potentia mobilis ad spatium transmittendum, dupla est velocitas iam acquisita, &per BE repraesentata, velocitatis crescentis à quiete in A. Si sumatur ergo BC duplum AB, quo tempore fiet à crescente velocitate AB recta, aequali tempore à velocitate auctpercurretur recta BC. Vnde sequitur transmissa spatia à mobili vniformiter accelerato temporibus aequalibus esse inter se in numerorum imparium ratione, de quibus antea dictum est.