Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 37-3
Unproofread scanNot analysed yet
Supponatur enim in prima figura prop. istius, primo tempore transmissum spatium quodcúmque KI; acquisita velocitas in I sufficiet ad mobile promouendum in tempore secundo bis, tantundem, licet velocitas non ampliùs augeatur: Si ergo semper aequali tempore aequaliter augeatur, erit addenda velocitas, non modò quae sufficit ad mobile vlteriùs bis tantundem promouendum, sed etiam ad illius velocitatem vno gradu augendam; quare secundo tempore descendet ab 1 ad 3, quandoquidem addendum est in quolibet tempore quod primo factum est. Qua ratione mobile in puncto ; velocius erit vno gradu quàm fuis set absque velocitatis incremento: deinde à 3 ad 5 quinque spatia non solum 4 percurret, quia gradus ille primus à K ad I comparatus semper additur, generátque in mobili potentiam vnius spatij percurrendi, &acquirendi gradum vnius velocitatis. Quod cùm in praesenti tractatu, &in aliis magni sit momenti, rursus explicatur in rectangulo triangulo AEF; cuius cathetus EF in 4 partes aequales punctis GHI diuidatur; ducanturque catheto FE parallelae S. i BM, LC, &DK, quibus area trianguli in partes inaequales diuidatur, sicut tempus ab AE recta significatum in 4 partes aequales, sumaturque ABM triangulum primo tempore AB transmissum pro 1: trapezium BMLC secundo tempore BC percurritur, éstque 3: quemadmodum sequens trapezium LCKD tertio tempore CD generatur. Denique quartum trapezium DKFE quarto tempore DE7 producit: quibus alia quotcumque trapezia superaddere possis, quae numeris 9, 11, 13, &c.