Latin
LAVDET DOMINVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 363
Unproofread scanNot analysed yet
Rursum de campanae plures sonos habentis resonantia loquens, eam refert in diuersas campanae latitudines, vt cùm, verbi gratia, maxima labrorum latitudo est mediae latitudinis sesquitertia: sed de his videantur quae prop. 5. l. 7. de Instrmentis dicta sunt Gallicè: &Latinè l. 3. prop. 1. ait eos qui canpanarum tinnitus illos excitant, quos Carillons appellamus, circa medium illas percutere, &ex 3 sex, vel ex 4 octo facere, ob duplicem vniuscuiusque sonum: de quibus in nostris maioribus Harmonicis fusiùs dictum est, Latinis l. 4. de campanis, prop. 13. Gallicis l. 7. prop. 18. Monet etiam impensas dimidiominores fore, si sola 20, aut 21 diametri pars crassitiei campanae tribuatur, relicta solùm maiori crassitie, hoc est parte 14, vel 15 diametri ad eas partes, quas plectrum, siue malleus percutit. Italos suos campanas longissimas facere, idque cùm dentibus ad labra, vt illis rescissis, &minutis, tonus, siue concentus postulatus illis tribuatur, si funditores aberrauerint: quod nostri funditores praestant minuendo labra, campana siquidem breuior facta sonum acuit, &latior ob limatum intus metallum, sonum deprimit. Sed &nouae fusi metalli additiones, aut diminutiones fortibûs aquis factae remedio esse poterunt. Addit modum cognoscendae campanae pondus, cuius diameter nota est, ex hypothesi quod datae diametri alicuius campanae pondus sit co gnitum; exempli gratia, campanae, cuius diameter sexpedalis, pondus est librarum 7000: inquiritur pondus alterius, cuius diameter bipeda lis: cumque 2 sint tertia pars sex, cubus ternarij dat 27, per quos diuisus 7000 dat 259 libras, 4 vncias &drachmam. Eodémque modo campanae diameter pedalis, cùm sit! sexpedae, cubus 6, hoc est 216, diuidens 7000, dat libras 32, vncias 6 &3. Vnde concludit campanam istam esse pedis cubici metallici ferè quindecimam partem, diuisae siquidem 500 librae per 321/ dant 15 §. Vnde forsan Campanistae sumpserint diametri partem quindecimam pro labri, seu limbi crassitudine. Similiter agnosces pondus campanae, cuius diameter sexpedalis, si noueris pondus illius, cuius diameter pedalis; quod cùm sit, ex dictis 32 librarum &1/, cubus sex sumendus, hoc est 216, qui per 32 multiplicatus dat 7000. Rursus, si 7000 librae procedunt ex diametro sexpedali, ex qua diametro prouenient 875 librae?