Latin
LAVDET DOMINVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 364
Unproofread scanNot analysed yet
cuba primo diametrum notam, orie tur 216, quem ducas in 875, vnde 189000, qui diuisus per 7000, quotiens erit 27, cuius radix cubica 3 dat tripedalem diametrum campanae, cuius pondus 875 librarum. Cùm autem numerus exprimens diametrum fractus fuerit, verbi gratia, vnius pedis &5 digitorum, seu /,cubetur numerator 17, qui postmodum multiplicator esse debeat: similiterque denominator 72. qui partitor esse debet; erit cubus 17, 4913, ex cuius ductu in 7000 exurget 34391000, qui diuisus per 373248 cubum 72, exur get pondus quaesitum librarum 92, vnciarum 2 &drachmae. Praeter haec in eo libro mihi placuit primò quòd plurimis obseruationibus nitatur, quibus rectè concludit 4 malleos in ea ratione, quam Pythagorae tribuunt, diapasonis diuisionem in Quintam &Quartam minimè facere, atque adeo falsum esse hinc illum rationes harmonicas desumpsisse, vide manuscriptum pag. 199. Secundò, quòd notauerit fides eiusdem longitudinis ponderibus in ratione duplicata musicorum interuallorum tendendas, pag. 177. quod dudum in harmonicis demonstraui, eiusque rationem prop. 36. Ballisticae attuli. Caeterùm cum idem de tubis, seu fistulis organicis eiusdem altitudinis pag. 235. arbitratus est, nempe latitudinem, seu superficiem tubi facientis sonum vt, esse ad superficiem tubi aequealti Quintam superiorem, vel sol facientis, in ratione duplicata 3 ad 2. hallucinatus est experimenti defectu. Constat enim ex dictis &ob seruatis prop. 12. l. 6. Gallici de Organis, tubum, cuius basis quadrupla baseos alterius, tono solùm, aut ad summum sesquiditono descendere; nec vsque ad diapente posse deprimi, nisi basim ad minimum sexdecuplam nabeat. Alia plurima refert l. 2. de Organis consideratione digna, verbi gratia, latitudinem tuborum sequi debere non quidem longitudinum rationem, sed illarum radices quadratas, hoc est tubo dato, cuius latitudo sit vnius pedis, alterius tubi disdiapason inferius edentis latitu dinem non esse faciendam quadruplam, quemadmodum est longitudo quadrupla, sed duplam solummodo, ne latitudines nimium excrescant. Praeterea tubum bipedalem bifariam sectum, vt sit pedalis, non facere diapason cum praecedente bipedali, sed duntaxat septimam: atque adeo latitudinem illius augendam, vt ad octauam perueniat. Tertiò, fistularum, tam stannearum quàm plumbearum, eò crassiora latera fieri debere, quò altiora fuerint, vt diu subsistant. At verò de tubis organorum adeo fusè, claréque toto 6 libro Gallico de Organis dictum est, vix vt quidpiam addi debeat, verbi gratia, prop. 43. illamet latitudo explicatur, de qua Faber, variaque Thaenomena diuersarum altitudinum prop. 13. referuntur.