Latin
MONITVM II
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 365
Unproofread scanNot analysed yet
MONITVM II. De nouis Instrumentis Harmonicis. CHelym inuenerunt, cuius nerui eodem modo tangantur ac cithaCrae, hoc est absque manubrii iugamentis, itavt horizontaliter iacentis fides ambarum manuum digitis tangantur, in eóque solùm à cithara, nobis Haipe, differat, quòd omnes suas fides eiusdem longitudinis habeat. Non commemoro Archiuiolam, de qua iam antea prop. 3. cuius fides iam elateriis detineri curat inuentor, quòd experiatur ea detentione fides suum concentum, seu tonos suos diutiùs con seruare. Audio etiam Anglos Violam, seu Lyram construxisse, quam lacobus Rex miraretur, quòd praeter 6 neruos, quos vides 2. prop pag. 334, alias chordas aeneas ponè iugum, seu manubrium habeat, quas laeuae pollex tangat, vt cum neruis consonent. Quin &varias fistulas alueo, vel manubrio possis concludere, quae neruis, &chordis praedictis succinant. Verùm omnes alios clarissimus Donius superare videtur, qui nuper Violonem Panarmonium, &Violinum Diar monicum inuenit, &duobus tractatibus explicauit: quibus breui Lyrae Barberinae figuram, constructionem &vsum sit additurus. Omitto varios modos, quibus arbores, &illarum rami, &folia quid quid volueris, siue cantus omnium auium, siue concentus Violarum, Clauichordiorum, Tubarum, &Organorum, &c. Tuborum omnis generis, &chordarum beneficio referant, siue molendinis aquariis, siue pneumaticis ad folles mouendos vtaris.