Latin
MONITVM IV
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 368
Unproofread scanNot analysed yet
HARMONIAE LIBER. IV. MONITVM V. De Naue inter aquas natante, &Vrinatoribus. CVm paginâ 251. &deinceps multa de naue immersa natante dicta fuerint, iamque sit in vsu fenestra nauium, quas Pontones appellant, in fundo nauis, per quam sordes in altum mare solent eiici, duplicibus illis fundis, vel doliis, de quibus loco citato, minimè opus est, cùm tot fenestrae in immersae nauis fundo, seu tot foramina fieri possint, quot ad omne sordium genus eiiciendum, vel ad homi nes extra nauim mittendos, aut pisces, &alia quaepiam in eam admittenda necessaria fuerint. Sed &fumus ignium &candelarum variis artificiis per illa foramina poterit in mare dispelli, haustrisque etiam aqua dulcis in fundo maris occurrens in nauem trahetur. Cùm autem nauis haec, instar currus, facilè circunduci possit, quandoquidem fundum maris satis aequabile &durum est, praeter remos adiuuantes pluribus contis è naui in mare impulsis, &armatis harpagonibus iniectis ac in solo defixis, deinde auulsis atque refixis illa semper promouebitur. Quos quidem contos molendina rotis instructa mouere poterunt, idque maris ipsius aquam, vel alio quóuis modo. Mitto caetera vt moneam egregium Vrinatorem loannem Barrieum ex vrbe Pertusio tribus leucis ab Aquis Sextiis distante oriundum artem inuenisse, qua facilè in fundo quolibet maris per 6, aut plures horas respirare, ambulare, naues immersas extrahere, &quidpiam aliud praestare valeat; quibus laternam candelae lumen, quandiu libuerit, conseruantem addit, quae diuersis vsibus adhibeatur, verbi gratiâ piscationi quorumlibet piscium. Quodque mireris plurimum, vbi noueris nequidem 10 pedes cubicos aëris ad respirationem caeteris vrinatoribus ad dimidiam horam sufficere, ille vno duntaxat vel altero pede cubico ad 6 horarum respirationem vtitur, &laternâ vulgarium magnitudinem vix superante ad flammam sub aquis perpetuò conseruandam. Omitto varia huius inuenta saeculi, quales sunt duae per plana mediae proportionales, &trisectio anguli; motus aliqui perpetui; quadraturae circuli, &id genus alia, de quibus nil affirmarim, donec ad lapidem Lydium reuocentur: quanquam nullus sit nostrorum Geometrarum, qui non agnoscat supplementum Vietae, quo spem fecerat autor duplicationis cubi, nullâ ratione suum scopum attigisse. MONIORiusquam manum de tabula; placet addere Vvendelini eclipses mihi reuocasse in memoriam, quae iam toties de penduli recursi bus à me pluribus cum Harmoniae, tum vniuersalis Horologij locis, &propositione 15. Ballisticae dicta sunt: ex quibus iudicare possis de pe dum 42 Romanorum filo, cui ferrum 52 librarum appensum horae spatio 543 vibrationes habuisse tradit, cùm filorum longitudines sint in duplicata ratione vibrationum, quas oscillationes appellat. At verò non ei subscripsero, cùm ait hyeme, vel sole perigaeo plures fieri quàm apogaeo, vel aestate, nisi priùs demonstrarit.