Latin
MONITVM IV
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 369
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò notandum in eorum gratiam quae tam libro de Nauigatione, quàm tractatu Cosmographiae de longitudine dicta sunt, eum, post primum meridianum (quem statuit per mediam Islandiam, eiúsque oppida Holam &Scaltholam, pérque medium mare Atlanticum, &ex aequo hinc inde à Promontoriis, Africae &Americae proximis, Capite viridi, &S. Augustini) variis vrbibus proprias longitudines accommodare. Ab eo siquidem meridiano, quem vocat Atlanticum, Lutetiam nostram vna hora &36 secundis, Lugdunum 1 horâ, 45 minutis, Massiliam 1 hora 48 minutis; Romam 2 horis &18 minutis, Cairum 3 horis &41 min. Aleppum 3 horis 52 minutis, &36 secundis amouet. Aliarum Vrbium catalogum paginâ 18 consulere possis, vt alia multa quae solertissimus luminarcanus circa lunae eclypses obseruanda, &de theoria solis, lunariúmque tabularum idea proponit, vt tabulae Atlanticae condantur, in quibus Herculeos labores exantlauit.