Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 38-2
Unproofread scanNot analysed yet
Solent autem orbiculi suis ligneis thecis ed Y, &ab X ita concludi, nihil vt praeter thecas videatur; at siue orbiculi detegantur, siue occultentur, perinde fuerit. Quò verò fuerit axiculorum centris himnogse infixorum diametri minores &superficieculae cylindricae duriores &magis politae, dummodo concauae superficies orbiculorum praedictas superficieculas tangentes sint aequè durae, ac politae, eo faciliùs pondera trahentur. Quod vt fabri &caementarij suppleant, oleo vel axungiâ tam axiculos quàm extimos orbiculorum ambitus inungunt. Porrò cumorbiculus, aut funis quilibet istius trochleae agit in pondus aequaliter, hoc est funis quispiam octauam sustinet partem ponderis, potentia in B est ponderis A suboctupla, quapropter orbiculus quilibet 1250 libras sustineret: cúmque potentia hominis non soleat esse maior 50 libris, 250 homines huic essent applicandi trochleae, pondus A 10000. librarum tracturae, spatium verò à fune B, &operariorum manibus confectum, erit spatij à pondere facti octuplum Vt autem meliùs intelligatur ad quod vectis genus trochleae reducendae sint, haec figura 4 vectes refert, nempe vectem AB, CD, EF &GH aequales inter se, quorum fulcimenta in BDFH, potentiae in ACEG, &N pondus in I KLM appensum: quibus vectibus quatuor praecedentium orbiculorum infimorum CE, IK, NO, &RS comparari possunt.