Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 37-2
Unproofread scanNot analysed yet
Secus accidit figurae sinistrae, seu trochleae tribus instructae orbicu lis, cuius K pondus, orbiculorum centra VXY, quorum funes reli gantur in S, Potentia sustinens in L est subquadrupla ponderis K. Probatur ex vectibus PD, cuius fulcimentum in V, ideóque funis PQ tantumdem ac funis DN sustinet, &funis SR tantumdem ac funis PQ, cùm potentiae in Q &R positae in pondus X vel K aequaliter agant. Similiter potenSys tia in L vel M tantumdem ac potentia in D vel N sustinet: sunt igitur 4 funes, vel potentiae, quarum vnaquaeque quartam ponderis K partem sustinet, atque adeo potentia in L ex illis 4 potentijs composita ponderis K est subquadrupla. Ex quibus constat ex orbiculorum situ vario trochleas maioris, vel minoris esse potentiae, tribúsque tantumdem, ac 4 orbiculis effici posse, quamquam ad vires augendas inutilis orbiculus minimè contemnendus sit, cùm plerúmque magno sit commodo, verbi causa, vt applicetur potentia, qua sine orbiculo vti nequeas, vt in puteis cernitur; adde quòd pondus brachiorum &totius corporis, beneficio trochleae, iuuet potentiam, cui noceret, si vi brachiorum absque machinis aqua è puteis hauriretur. Porrò quoties orbiculi omnes potentiam auxerint, ex illorum numero, vnitate addita, illorum ad pondus ratio determinatur; si enim sint 4 orbiculi, potentia per illorum funes sustinens erit subquintupla ponderis, neque manus hominis vice ponderis fungens alterius hominis manum trahet, nisi fuerit quintuplo fortior. Si fuerint 5 orbiculi potentia ponderis subsextupla, si vndecim, subduodecupla erit, &ita de caeteris. His omnibus trochleam octo instructam orbiculis adiungo, vt ad praxim magis accedam, &quispiam nouerit quomodo funis possit absque confusione singulis orbiculis tam superioris quàm inferioris trochleae circumduci. Quod vt fiat commodiùs, debent orbiculi superiores &inferiores maiores esse, &tam descendendo quàm ascendendo minui paulatim, vt in hac figura cernitur, in qua funis incipiens ex parte potentiae à Bpuncto per litteras sequentes progreditur iij &circa orbiculos conuoluitur, itaque à B pergit per CDEFGHIKLMNO PQRSTV, &definit atque alligatur in puncto X, à quo si funis circumductionem incipias, erit funis circumuolutus XVTSRQPONMLKIHGF EDCB.