Latin
IN LIBRVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 381
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo fuerit, verbi gratia, vt quadrato-quadratum EC, ad quadrato-quadratum DB, ita CA ad AB, cum exponens lateris sit vnitas, parallelogrammum ad figuram est vt 5 ad 4: estque similis in omnibus istiusmodi figuris in infinitum progressus: quapropter verum est, cùm potestates applicatarum cum sola longitudine portionum diametri, siue cum latere conferuntur, parallelogrammum esse trianguli duplum: in parabola, vt 3 ad 2: in parabola cubica, vt 4 ad 3: in quadrato-quadratica, vt 5 ad 4, &ita in infinitum. Manente verò recta CA, si figura circumducatur, vt fiat solidum, ratio cylindri EH ad huiusmodi solidum ita reperietur. Summa dupli exponentis potestatis in diametro, &exponentis potestatis in applicatis, semel sumpti, ad exponentem potestatis in applicatis est vt cylindrus ad solidum. Exempli gratiâ, sit vt cubus EC ad cubum DB, ita quadratum CA ad quadratum BA. Exponens quadrati in diametro est 2, cuius duplum 4, iunctum exponenti potestatis in applicatis semel sumpto facit 7. Quare est vt 7 ad 3 (exponentem potestatis in applicatis) ita cylindrus ad solidum. Ex quibus centra grauitatum infert in omnibus huiusmodi figuris tam planis, quàm solidis, quippequae secant diametros in proportione vel parallelogrammi ad figuram planam, vel cylindri ad solidum. Si verò figura circumuoluatur circa EF, solidum generatur, non simplex, vti superiora, sed compositum; cuius rationem ad cylindrum ambiens, ¢rum grauitatis vir idem summus, &noster Geometra dudum eruêre: à quibus tam omnium curuarum tangentes, quàm areas, solida, ¢ra grauitatis omnium figurarum curuis, &rectis comprehensarum possis accipere. V. Vbi pag. 80. libri sequentis, linea 33. vel si mauis linea KL, &c. vsque ad lineam 38. delenda, vt enim iam propos. 32. Ballisticae animaduerti, linea K figurae ad pag. 80. positae, non debet esse perpendicularis lineae BN, sed angulum EKN bifariam diuidere, vt diameter BN eâ ratione diuidatur, quae est lateris KB ad BM. Rursus quod pagina 81, linea 28 dicitur AB motum dici posse aequalem potentia duobus motibus AD, &AC, est ex mente Galilaei pag.