Latin
IN LIBRVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 382
Unproofread scanNot analysed yet
250 Dialogorum; quod tamen minimè verum esse videtur; sit enim aliquid in puncto C percu tiendum, malleusque percussurus à puncto C ad D per CD diametrum ita moueatur, vt motus per CD componatur ex motu C in B, &C in A. Si duo illi motus CB, &CA simul ita iungerentur, vt malleus per lineam CA motus eodem tempore percurreret lineam CA duplam, hoc est lineam CG, quo priùs percur rebat diametrum CD, certum est C eò fortius à malleo per CG, quàm à malleo per CB, moto percussum iri: tantoque fortius quanto recta GC lon gior est recta CD, cùm cò maior censeatur percussio, quo fit maiore velocitate: sitque eò maior velocitas, quo malleus spatium majus eodem, vel aequali percussurus &vniformiter motus, tempore percurrerit. Hinc fit vt ex motibus per AD, &AC, ex quibus AB motus componi supponitur, tantumdem perire videatur, quanto AB breuius est AD bis sumptâ, &omnes motus qui à suis rectis lineis recedunt, semper aliquid amittant. VI. Quod velim explicare peculiari diagrammate, ne quis forsan ex alibi dictis ansam errandi capiat. Sit igitur triangulum rectangulum ABC, &quo tempore graue A intelligitur moueri vsque ad B motu aequabili, eodem à B ad C, motu etiam aequabili moueatur, certum est A illo motu duplici neque per AB, neque per BC, sed per AC motum iri, tantoque magis vim motricem per BC in diagonalem AC, quàm vim motricem per AB influere, quanto BC maior est AB: &AC eadem ratione diuisam iri, si rectus angulus bifariam diuidatur, circumferentiae AH priùs descriptae beneficio, haec enim bisecta in E, ostendet rectam è puncto B eductam, secare diagonalem in D, &ideo esse CD ad egi, DA, vt CB ad BA. Quare vis motrix ex A in B influit AD, &vis motrix per BC influit DC reliquum.