Latin
MONITVM PRIMVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 49-3
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XVIII. Aliae velocitatum rationes, iuxta quas grauia suum descensum accelerare putant aliqui, recensentur: vbi de Helicibus quas grauia suo casu describunt. Icet illam accelerationis rationem, de qua hactenus, reliquis rationibus veriorem, &,si non exactam, exactae tamen admodum vicinam existimem, Lectori gratum crediderim aliorum cogitationes paucis aperire, quas inter illa magis ad experientiae veritatem accedere videtur, quae sinus versos sequitur inter aequales circumferentiae partes interceptos. Sit igitur tellus ANOFA, descendantque lapis, aut aliud graue à puncto quietis A versus centrum E, ea lege vt primo tempore ad punctum B, secundo à B ad C, tertio à C ad D, &c. cadat, dico casus istius accelerationem ferè coincidere cum ea, quam superiùs attulimus, eique tantò similiorem esse, quantò AB, BC, &c. sinus versi minora spatia referent, adeo ut nullus sensus in nostris obseruationibus, 30, vel etiam mille non superantibus hexapedas, discrimen notare possit inter descensum per sinus illos factum, &descensum acceleratum in ratione duplicata temporum: sunt enim ferè sinus isti AB, BC, CD, &c. vt I, 3, 5, &c. Quanquam si Geometricè loquamur, sinus versi sint inter se vt subtensarum quadrata, hoc est vt AB ad BC, ita quadratum subtensae AIad quadratum subtensae AH; &vt sinus AE ad sinum AD, ita quadratum subtensae AF ad quadratum subtensae AG, &ita de reliquis. Vbi etiam obseruare iuuabit comparationem sinuum versorum cum rectis, nempe rectangulum EAB, esse ad EBC rectangulum, ita quadratum BI ad quadratum CH. Porrò illa proportio variarum casus velocitautm iuxta sinus versos accuratiùs notabitur in sequente figura, quadrantem orbis terreni referente: sit enim AL semidiameter, quam alio loco 1145 leucacarum, (quarum vnaquaeque 15000 pedum, seu 2500 hexapedarum) definiuimus, diuidaturque in ro partes aequales circumferentiae quadrans A 90, &à quolibet diuisionis puncto ducatur perpendicularis ad radium AL, hoc est 9 B, 18 lapis cadat aequalibus temporibus per illos sinus versos AB, BC, CD, &c.