Latin
MONITVM PRIMVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 50-4
Unproofread scanNot analysed yet
ijsdémque 10 temporibus per decem sinus in quos AL radius diuisus est, ad Lcentrum perueniat, quo circumferentię quadrans A 90 sub horizontem L 90 descendet, hoc est sex horarum spatio, lapisque terrae motum perfectè sequatur, suo motu semicircumferentiam A, 1, 3, 4. 5, 6, 7, 8, 9, 10, L percurret, aequalem quadranti 90 A. Qua ratione tantundem spatij percurret, quantum quiescens in A puncto confecisset; tunc enim post sexhorium ad punctum 90 cum A peruenisset. Cùm autem spatium primum AB zrleucas ad minimum referat, &sinus versi eò magis accedant ad proportionem descensus grauium, quò minus ab A puncto recedunt, si prima ab A versus B leuca sumatur, in qua sinus illi descensum metiantur, non different sensibiliter à spatijs per quae grauia cadere diximus. Qui spatia AB, BC, &c. vsque ad centrum L, ex hypothesi casus lapidis ab A luna, vsque ad centrum terrae L, scire cupit, segat Corollarium 2. prop. 24. lib. 2. de causis sonorum, in quo tabula peculiaris numeros referentes sinus versos, &numeros referentes rationem temporum duplicatam exhibet, vt vnico intuitu quisque videat quantum illa spatia è regione posita discrepent. Alia proportio velocitatis auctae in descensu grauium sumi potest ex linea proportionaliter, hoc est iuxta mediam &extremam rationem secta, de qua fusè lib. 2. motuum Harmoniae Gallicae prop.