Latin
PROPOSITIO PRIMA
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 5-3
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO PRIMA. Vectium diuersorum &librarum naturam &proprietates explorare, &stateram ad vestem reuocare, vel potiùs ipsum vectem ad libram expendere. Ectem πν μοχλὸν Graeci, vt 4. quaest. Mechanica Arist. videre est, Hebraei Exodi 25. 13. &alibi saepius, 1a bad, Itali la leua, vocant: possis etiam appellare sudem, palum, palangam, &baculum. Ex dictione verò μοχλός sumptum hypomoclium, quod est fulcimentum, quo vectis sustinetur, vel cui innititur; quanquam &hostiorum repagula veteres apud Plinium, lib. 17. cap. 43. vectes appellent, sed &ex vecte vectarij dicti qui machinam quamlibet, verbi gratia praela torcularium mouent, aut manibus vel humeris, &contis gestant onera Sunt autem tres vectium species, aut differentiae, primus habet fulcimentum inter pondus &potentiam, secundus verò pondus inter fulcimentum &potentiam, tertius denique potentiam habet inter fulcimentum &pondus; quod primis figuris facilè comprehenditur, enimuero in figura CBA, pondus seu resistentia vincenda C, hymochlium, fulerum, seu fulcimentum B, potentia extremo applicata A. In secunda figura B fulcimentum, C pondus, A potentia.