Latin
DILOITAINICIU
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
Docet etiam qua ratione quotcûmque pondera fiant, quorum vnum sit semper alterius duplum, quod cùm apud artifices solemne sit &vsitatum, ad septimam, siue vltimam figuram linearem zA accedo, quae numeris suis imparibus ostendit progressum accelerationis, quem grauia seruant in descensu, quippe cùm ex quiete in puncto *descendunt versus λ, &spatium zA spatio 6 temporum aequalium percurrunt, primo, tempore cadunt solùm à puncto 2 ad 1, secundo ab 1 ad 3, &ita deinceps iuxta numeros inscriptos I, 3, 5. 7, 9, 11, qui testantur quóuis tempore duos gradus velocitatis acquiri, hoc est temporibus aequalibus aequalia fieri spatiorum incrementa; quae praemittenda duxi, vt sequentium gustum aliquem praeberem.