Latin
PROPOSITIO PRIMA
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 5-4
Unproofread scanNot analysed yet
CSto primùm arcus Turcicus, seu Polonus BA C, cuius chorda pedes 3/ longa 83 filis bombycinis constat, filum verò quodlibet 4 libris frangitur; sitque punctum O remotissimum, quod metam vocare possis, ad quod 64 libris adducitur. Vbi verò spatium 16 digitorum KO in 4 partes aequales diuiditur, neruum BC ex puncto K ad L, libris 17; ab L ad M, libris etiam 17; ab Mad N, libris 13; &ab N ad O, libris 17 adduci constat experientia: cúmque in 3 par tes aequales KO diuiditur, prima pars 24 libris, secunda 21, tertia denique 21 tenditur. Cùm verò diuiditur interstitium KO in 9 partes aequales, prima pars libris 9, secunda 8, tertia 6, quarta 7, quinta 8, sexta 7, septima 4, octaua 8, nona denique 7 libris indiget. Vnde colligi posse videtur quamlibet partem aequalem viribus aequalibus tensam iri, si fuerit arcus optimè constructus: quod sagittarios nostros maximè fefellit, qui credebant tantundem ad minimum virium parti vltimae NO adhibendum esse, ac toti spatio KN. Notandum est autem vix obseruationem repeti posse, quin aliquam circa pondera tendentia varietatem reperias, quòd nempe chorda, &arcus qualibet vice nonnihil relaxentur, &oculus obseruatoris non adeò possit accuratè discrimen cuiuslibet interualli notare, atque ser uare, quin saepenumero quarta saltem lineae parte aberret. In eadem diuisione nouenaria, tensionis primae quidem parti, 9 libras vt antea; tribus sequentibus partibus in vnam conflatis, libras 21, &quinque vltimis simul sumptis, 34 libras dedimus: vel si velis à primis quinque initium sumere, 38 libris; tres sequentes 19; vltima denique 7 libris tenduntur. Alias obseruationes addamus, sitque secundò ligneus arcus BAC quinque pedes longus, sitque tensionis spatium KO, quod vulgò chasse dicunt, quadripartitum, vt priùs: à puncto K ad O 33libris tenditur; à puncto K ad L, 8 libris; à K ad M, 6 1/; ab Mad N, 10, &c.