Latin
COROLLARIVM PRIMVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 54-3
Unproofread scanNot analysed yet
vel ei aequalis DP quae cumque, secta erit in X media &extrema ratione, quando quidem rectangulum QPX, quod fit sub tota DP, &minore segmento XP, aequale est quadrato DX, seu RV, quemadmodum totius lineae DP quadratum, aequale est XT rectangulo. Ptolemaico, si lineae IM diuidendae ML aequalis addatur; centróque M describatur circulus; &à centro perpendicularis MK excitetur; deinde ML bifariam in N diuisâ ducatur NK, cui fiat aequalis NO; majus enim segmentum erit MO, minus verò segmentum lineae MI, à Ptolomaeo lib. 1. de Almagesti, cap. de quantitate linearum in circulo, secundum extremam &mediam rationem diuisae, erit OI. Hoc autem nomen huic lineae videtur inditum, quòd suae proportionis tam medium, quàm extrema habeat, quam propterea nonnulli vocant similiter diuisam, alij, vt Lucas Paciolus, diuinam. —QH Salineo denique, lineam AB proportionaliter diuides, si primò bifariam diuidatur in puncto G; postea enim facit perpendicularem BC aequalem BG, deinde A, C puncta coniungit rectâ AC, in qua DC facit aequalem CB, seu BG; Rursum in AB sumit AE aequalem AD; quibus peractis, linea BA secatur in E, mediâ &extremâ ratione, cùm enim AB &BC quadrata sint aequalia quadrato AC; vel rectangula ABE, &BAE, plus quadrato BC sint aequalia quadrato AD, vel AE, plus quadrato DC, plus bis quadrato ADC, vel BAE, si ex vtraque parte demantur aequalia, supererit ABE aequale quadrato AE. Erit igitur majus segmentum AE; quod si diuidatur similiter, eius segmentum majus erit aequale minori segmento EB, lineae AB proportionaliter imprimis diuisae: quemadmodum HE majus erit segmentum lineae BE, seu minoris segmenti etiam proportionaliter diuisi. Quare Salinam aduersus ea quae lib. 3. Instrument. Harmonic. pagina 225. dicta fuerant, hoc loco, &in hac parte tuemur, quanquam aliàs rectè dixerimus illum aberrasse, vt postmodum confirmabitur.