Latin
COROLLARIVM PRIMVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 55-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tertium igitur quod hîc aggredimur, in eo situm est, vt demonstremus per rationis conuersionem, rectè dictum à Salina, lineae AB pro portionaliter diuisae minus segmentum EB fieri majus segmentum segmenti maioris AE proportionaliter diuisi in H; &istius segmenti AE ita diuisi minus segmentum HE fieri majus segmentum minoris segmenti EB etiam proportionaliter diuisi; &ita deinceps vt in alia figura videbitur. Itaque sumpta recta AE, vt totâ, (quemadmodum AB) est vt tota AB ad totum AE, ita AE abscissâ, vel segmento ad abscissam AH; igitur reliqua EB erit ad reliquam HE, vel EG, vt tota AB ad AE totam, hoc est vt recta proportionaliter secta ad suum majus segmentum; quod probandum erat. Hincque nata vocabula iuxta mediam &extremam rationem; quòd nempe tota sit majus extremum, segmentum majus sit media proportionalis, &minus segmentum sit minus extremum; hac enim ratione medium &minus extremum nascitur vnica diuisione lineae, quae fit majus suorum segmentorum extremum; quod nulli alteri rectae diuisioni conuenire potest. De linea duodecies proportionaliter secta. SIt rursum linea proportionaliter secta, AEB, quàm cùm non Spotuerimus satis commodè, distinctéque ita diuidere vt partes OR.