Latin
PROPOSITIO IX
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 60
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus addi potest a p inter 4 &1, sed quae 2 exprimitur, cùm alię sint irrationales. Altera pars propositionis est prioris conuersa, si enim tempora dentur quibus incogniti tubi vacuantur, hoc est si praedictae mediae proportionales noANIPO tae sint, tertiae proportionales tuborum altitudines ostendent, si tamen priùs aliqua supponatur obseruatio, qualis est hîc tubi pedalis, qui minuti dimidio vacuatur. Quo posito, datóque tempore pq, dabit tertia proportionalis pa, tubi tempore p, vacuandi altitudinem: eodémque modo p A datum tempus ostendet tubum p q, &ita de reliquis.