Latin
PROPOSITIO IX
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 61
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò si tempus numeris exprimitur, regula proportionis aurea tubi altitudinem numeris exhibebit. Exempli gratiâ, sit tempus 4 minutorum, quo tubus exhauriri debeat; cúmque quadrupedalis minuto exhauriatur, fiat vt 1 ad 4, ita 4 ad aliud, tubus quaesitus 16 pe des altus erit. Sunt autem hîc semper eadem tuborum latitudo, &aequalia lumina supponenda, de quorum diuersitate postea dicendum erit. Varias postea obseruationes afferremus quae difficultatem experiendi aperiant.