Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 61-4
Unproofread scanNot analysed yet
Aec propositio sequentibus maximè seruiet, vt nempe quis Esciat vnde grauia cadere debuerint, vt deinceps datum spatium iusso tempore percurrant, &vice versâ; vtque proiecta illâ velocitate aquisitâ motu grauium, dimissa possint ad datum spatium in eleuatione data super horizontem peruenire. Quanquam multa iam prop. 12. dicta sunt, quorum partem aliquam repetere iuuabit Primum igitur, quemadmodum spatia percursa crescunt in ratione temporum quibus percurruntur, duplicata, ipsa tempora sunt in dimidiata spatiorum ratione: quare si dentur tempora, &quaerantur spatia, quadrentur tempora; hinc enim nascetur ratio spatiorum: si verò dentur spatia, &tempora quaerantur, sumantur latera seu radices spatiorum, &ratio temporum exurget. Exempli gratiâ, quaeritur quo tempore cadat globus aliquis plumbeus, vel ferreus, qui 25 spatia quaecumque (putà digitos, pedes, hexapedas, leucas, terrae radios, &c.) percurrit. Quod dicto citiùs innotescet, dummodo quaedam praecognoscantur, supponanturque: videlicet aliquod spatium datum, quod à globis aliquo dato tempore fiat, hoc enim spatium &tempus erit terminus rationis antecedens; exempli gratiâ, cùm obseruatio doceat globum à quiete perpendiculariter descendentem conficere vno secundo, (quod proximè tardiori arteriae pulsui respondet) 12 pedes, quos iam pro spatio primo, &aliorum radice sumemus: secundum, &pertica 12 pedum sint deinceps mensurae nostrae. erreus igitur, vel ligneus globus spatia 25, vt priùs, confecerit, tempus quo ea confecit, ita reperietur: tempus, quo spatium vnum conficit, est secundum; spatium istud est ad 25 spatia vt quadratum 1 ad quadratum 25, quorum latera sunt, 1 &5, igitur tempus quaesitum erit 5 secundorum. Vbi verò non occurrent numeri rationales, media proportionalis illorum vice fungetur. Deinde tempus 6 secundorum detur &spatium incognitum, quod grauia percurrerent, ignoretur, cúmque spatium vno secundo confectum supponatur, quadretur 6, vt 36 spatia illo percursa tempore priùs incognita conciudantur.