Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 62-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quae regula etiam in planis inclinatis vera est, statim enim atque noueris quo tempore percurratur illius plani quantulumcumque spatium à puncto quietis, scies tempus quo quaelibet alia pars eiusdem plani percurrenda sit. Verbi gratiâ primo secundo percurrat vnum pedem; quaeraturque quo tempore pedes centum sequente percurrendi sint, 10 radix centum, dabit 10 secunda. Porrò notandum est tempus eadem ratione majus esse, quo spatium in plano quocunque inclinato percurritur, tempore, quo spatium idem perpendiculariter descenditur, quò planum illud fuerit perpendiculari longius, donec eidem horizonti occurrat: Verbi gratiâ, si globus 4 temporibus ab A ad B descendat, quinque temporibus ab A ad C descendet, cùm AC sit ad AB vt 5 ad 4: eritque eadem velocitas globi ad punctum C, ac globi ad punctum B peruenientis, adeovt si vterque deinceps per planum horizontale BC moueretur, aequale spatium confecturus esset. Si verò per duo plana inclinata AB &AF glo bi descenderint, tempus descensus per AB erit ad tempus descensus per AF, vt linea vel planum AB ad planum AF, eritque semper in quibusCicunque planis eadem acquisita velocitas, cùm ad eundem horizontem CF appulerint. Quibus addo mediam proportionalem inter AC &CB, vel AF &AE sumptam dare tempus, quo grauia descendunt ab AC, vel AF, id est tempus descensus per AC est ad tempus descensus per AB, vt praedicta media proportionalis ad BA, &ita de reliquis. Calculus autem nil habet difficile, cùm tempora sequantur numerorum seriem continuam, quorum quadrata tribuunt spatia tem poribus illis confecta; Hinc fit vt cùm semel aliquam tabellam confeceris, illius vsus futurus sit perpetuus, qualis est sequens; cuius prima columna tempora, secunda spatia complectitur; quae postea conuertas in pedes, aut alias mensuras, quibus in primo tempore Perinde siquidem fuerit, siue primus numerus 1 peobseruaueris: dem, lineam, aut aliam quampiam mensuram significet, dummodo numeri sequentes easdem mensuras significent: Verbi gratiâ si 1 sumatur pro 12 pedibus, 4 sequens sumetur pro 48 pedibus, provt sumi debet in rei veritate, quandoqui dem cùm graue vno secundo 12 pedes percurrit, duobus secundis 48 conficit; eodemque modo 5 secundis 300 pedes à quiete descendit.