Latin
PROPOSITIO XVIII
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 66-2
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò cylindri DL pondus nondum considerauimus, quod si iunxeris ponderi in K posito, non requiretur semilibra, quae dimidio ponderis, seu grauitatis cylindri minuenda est: verbi gratia, si fuerit pondus DL2 vnciarum, 7 vnciae sufficient in K, quandoquidem tota grauitas cylindri, quae collecta in punctum K duabus vncijs aequiponderaret, per totam cylindri longitudinem LD extensa vni solùm vn ciae in Kappensae respondet. Eodémque modo concludes de cylindro DH respectu ponderis Mpuncto appensi. Nota verò potentiam ponderis puncto K appensi iunctam dimidio ponderis cylindri DL, duplam esse potentiae eiusdem ponderis iuncti toti ponderi cylindri DL, cùm appenditur in M medio cylindri puncto. Cum autem possit eadem inseruire figura nouae proportioni resistentiarum &ponderum intelligendae, quam pag. 117. prosequitur, videlicet quomodo se habeat, ratio resistentiae cylindrorum diuersae altitudinis, seu longitudiimmnmmn, nis, ad propriam grauiVXIA tatem eorunIEl dem cylindrorum hoF5s rizonti parallelorum; sit rursus primò cylindrus DI, qui deinde producatur vsque ad L, sitque cylindrus LD ad cylindrum DI in ratione dupla, vel quauis alia, putà tripla, quadrupla, centupla, &c. concludit robur, seu resistentiam DL ad resistentiam DI esse in ratione duplicata longitudinis KD ad longitudinem HD; hoc est resistentias ad longitudines esse vt quadrata longitudinum: sit ergo longitudo DH vnius pedis &vnius librae; DH verò vnius pedis &vnius librae, cùm ratio 2 ad I bis sumpta faciat rationem 4 ad I, erit grauitatis DL momentum ad momentum grauitatis DI vt 4 ad I, cum hîc dupla ratio contingat, nempe vectis DK ad vectem DH, &grauitatis siue materiae solidae cylindri DL, ad grauitatem cylindri DI.