Latin
PROPOSITIO XVIII
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 67-2
Unproofread scanNot analysed yet
Momentum verò idem ac potentia significat. Supersunt duae regulae QT, ac Z &,quae sunt parallelepipeda quorum latitudo maior est crassitudine, quae cùm duobus modis frangi possint, primo si latitudines fiant horizonti parallelae, secundo, si fuerint ei perpendiculares, &crassitudines horizontales. Iam igitur haec parallelepipeda ST &,Y &aequalis intelligantur esse longitudinis, &latitudinis, imò &crassitudinis, &in vtróque fulcimentum in extremis Q &XZ positum aequè distet à punctis &,ac T quibus adhibeantur potentiae, seu pondera V &2; hoc tamen discrimine vt crassitudo parallelepipedi, seu regulae X &,sit horizonti parallela; regulae verò QT latitudo eidem horizonti parallela; certum est majus pondus, seu potentiam maiorem ad frangendam X &,quam ad frangendam QT regulam puncto &,quàm puncto T adplicari debere. Sit igitur pondus a eò majus pondere V, quò dimidium latitudinis XZ maius est dimidio crassitudinis SR, vel SC exempli gratia, si dimidium XZ fuerit quintuplum dimidij QS, &libra V frangat regulam ST, quinque librarum pondus franget regulam Y &:quod fibrae XZ frangendae fibrarum QS quintuplae sint.