Latin
ATEBETO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 70-4
Unproofread scanNot analysed yet
ATEBETO que praeterea vires eò maiores ad frangendumbaculum in puncto, seu fulcimento D requiri, quo manus, aut pondera magis ad D accedunt: exempli gratia si manus punctis CE applicentur, eò magis contendes quò DA longius est CD, &ita de reliquis. Cùm autem fulcimentum intelligitur in alio puncto quàm in medio D, verbi gratiâ in puncto B, tunc pondera extremis A &G appensa se habent ad pondera priùs ijsdem adhibita punctis, cùm esset genu, vel hypomochlion in medio D, vt rectangulum ADG ad rectangulum ABG; hoc est vt 9 ad 5; supponamus enim brachium DA esse tripedale, erit igitur rectangulum ADG, (quod est maximum omnium quae fieri possunt ex hac linea) 9 pedum, &rectangulum ABG 5 pedum.