Latin
ATEBETO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 71-2
Unproofread scanNot analysed yet
Erit igitur diuidendum pondus 9 in duas partes inaequa les, quarum ea quae puncto A applicabitur sit ad applicatam puncto G, vt 5 ad I, si GA sumatur absque pondere, velisque frangendo GA, in B aequilibrium facere. Cuius si propriam grauitatem spectaueris, quae à B ad G quintupla est grauitatis à B ad A, ex dictis elicies quid in proportione fuerit immutandum. Octauò, pulcherrima docet de trabibus figurae parabolicae, quae parieti affixae semper eodem pondere vbicûmque adhibito frangun tur, de quibus alio loco dicendum. Denique cylindros eiusdem longitudinis proponit crassitie diffe rentes, quorum sit excauatus crassior in formam arundinis, tenuior verò solidus, seu plenus, quorum resistentias hoc canone determinat. Resistentiae, seu robora duorum praedictorum cylindrorum sunt inter se, vt illorum diametri: quas diametros baseon intellige. Quod satis intelligetur ex figura Z, cuius circulus Z &refert cylindri VYXO solidi basim, vt XV basim excauati: est igitur excauati ad solidum resistentia vt diameter VX ad diameGimmm trum Z &. Itaque dato quolibet cylindro ex cauato, dabitur non excauatus, hoc est solidus aequalis roboris; sit enim excauati cylindri diameter VX, excauationis verò, seu vacui, luminisue Iu. diameter Z &; &adplicetur, seu inscribatur maiori circulo diameter PNIIInO IIIm Z &,quae sit VY, coniunganturque puncta Y X lineâ YX. Cúmque angulus Y sit rectus, circulus, cuius diameter VX, aequalis est circulis, quorum diametri VY, &YX; sed VY est diameter excauationis igitur circulus cuius diameter YX, aequalis erit. Dato etiam quolibet cylindro solido, dummodo sit eiusdem cum excauato longitudinis, inuenitur quam habeant inter se rationem; sumatur enim, per regulam praecedentem, cylindrus solidus ei aequalis. Sit autem excauatus A, aequalis B, minor, cuius resistentia quaeritur C, sintque omnes eiusdem longitudinis; resistentia B erit ad resistentiam A, vt diameter B ad diametrum A, cuius diametri cubus: erit ad cubum diametri C, vt resistentia B ad resistentiam C; itaque diametro excauati cylindri, diametro aequalis cylindri solidi, &diametro cylindri minoris existentibus tribus lineis proportionalibus, quarta proportionalis erit ad diametrum excauati, vt resistentia quae. sita minoris cylindri ad resistentiam excauati.