Latin
PRAXIS
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 70-5
Unproofread scanNot analysed yet
PRAXIS. Elum quispiam ex turris, octo hexapedas altae, summitate iaculetur horizontaliter eâ velocitate, quam idem ex octo cadens hexapedis acquireret, horizonti non occurret telum donec 16 hexapedas horizontales confecerit; sit turris CB, erit CE 16 hexapedarum, siue 96 pedum. Si verò iactus fuerit longior aut breuior, sagittarius ex suo iactu cognito concludet quantò teli maior vel minor fuerit velocitas: Si namque fuerit 32 hexapedarum, duplò maior fuit velocitas, si 64 hexapedarum, quadruplò major, &ita de reliquis. Vnde singuli qui lapide è turres, vel alio quouis loco per lineam horizonti parallelam collimantes proiecerint, ex iactus longitudine, (quae itineris parabolici ordinata, vel axis erit) robur suum, hoc est impetum, quo mittunt lapides, concludent. Si quis enim verbi gratiâ, lapidem horizontaliter ad 50 iecerit hexapedas, vis illius aequalis fuit impetui lapidis ex altitudine 25 hexapedarum cadentis si locus ex quo lapidem proiecit 25 hexapedis horizonti superextiterit. At de his pluribus, aliàs. Tertius nostrae prop. casus est, cùm LB linea, per quam velocitas acquiritur, in horizontalem conuertenda, maior est altitudine super horizontem BC. Sit igitur iactus CF ex B puncto factus, velocitas quâ telum, vel lapis mittitur, hac ratione inuenietur. Fiat vt AB, ad BI parallelam CF, &occurrentem tangenti AF in puncto F parabolae, ita BI ad BL, quae est tertia proportionalis. Et in numeris vt AB, vel ei aequalis CBS hexapedarum, ad BI 12, ita 12 ad BL18. Quare velocitas, quâ telum a B in F mittetur, à descensu teli per 18 hexapedas producitur: cúmque velocitate in B comparata, &in horizontalem iactum versâ telum aequali tempore quo descenderat ab L ad B, sit deinceps confecturum spatium lineae LB duplum, citiùs percurretur CF quàm LB, quandoquidem eo tempore quo telum ab L ad B descendit, spatium spatij LB duplum, siue CF ei aequale, subduplo tempore percurret. TRes igitur homines ex B montis, vel turris apice corpus aliquod horizontaliter proijcientes, quorum primus ad punctum D, secundus ad E, tertius ad F peruenerit, suarum virium mensuram ex lineis KB, AB &LB metientur.