Latin
SECVNDA PARS PROPOSITIONIS
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 71-3
Unproofread scanNot analysed yet
SECVNDA PARS PROPOSITIONIS. Vperest vt ex datâ sagittarij super horizontem altitudine, &datâ quâ telum emittitur velocitate, iactus horizontalis longitudinem eliciamus. Quod facilè concludetur ex figura praecedente, in qua linea horizontali CF ducta, CL perpendicularis eleuationem super horizontem CB, vt antea, &lineam BK datae velocitatis productricem complectatur, has enim inter mediae proportionalis dupla horizontalem explosionem tribuet. Verbi gratiâ BG, est media proportionalis inter CB &BK, quare dupla BG, hoc est CD, dabit iactum quaesitum ex velocitate acquisitâ per descensum KB. Similiter BH est media proportionalis inter CB, BA; &BI est media prop. inter CB, &BL. Vnde constat vsus, &vtilitas ingens mediae proportionalis, quae postremae parti propositionis, quemadmodum tertia proportionalis priori satisfacit. Porrò cum eodem arcu aequaliter tenso, eademque vel aequali sagitta collinearit aliquis horizontaliter, &ex aliqua data super horizontem altitudine, iactum horizontalem nouerit, sciet etiam quantò iactus horizontalis ex alia maiore, vel minore super horizontem altitudine maior, vel minor futurus sit, quandoquidem iactus, seu explosiones per eandem lineam, siue horizontalem, siue cuiusuis alterius super horizontem eleuationis, sola verticali excepta, quae semper eadem est, sunt in ratione eleuationum super horizon tem duplicata, vel subduplicata: sed de his posteà fusiùs.