Latin
PROPOSITIO XII
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 72
Unproofread scanNot analysed yet
rium EB, quod à fistula D ex proximo castello proueniens aqua BA impleatur, vt aqua luminibus HI &aliis quibuscumque disPI. pensata, &quidquid per siphonem ST effluit, continuò reparetur. Modulos verò Frontinus &alij veteres de fistularum latitudine intellexerunt, quos inter non ex omni parte conuenit vtrum quinarius modulus à 5 digitis, vel quinque modulis exiguis, punctorum instar, in vnam fistulam coactis dictus fuerit. At verò siue plumbarios Vitruuianos sequaris, qui planae laminae plumbeae 5 digitos tribuebant, siue Frontinianos quinariam ex 5 digiti quadrantibus compo nentes, ad nostra pergamus, ex quibus vetera innotescent. Sit igitur nostri pedis vncia, seu digitus quadratus a deb, cuius pars duodecima e b, quam vulgò lineam appellant; cuius quadratum. b, qualia sunt duodecim in rectangulo e bef. Eiusdem digiti spatium bg quinque, &bi septem lineis constat, vt postea diuersis modis quinaria septenariaque veterum explicetur Digito nostro quadrato Romani pollicis, hoc est vnciae longitudo superponitur mn; digitum Romanum seu pedis 16 partem no refert, cuius quadrans pn, seu oq, vt nq complectatur 5 quadrantes Romani digiti, atque adeo quinarium illorum modulum intelligamus, &ipsis oculis quodammodo hauriamus, quo fistulas suas modulabantur. Sit rursus quinaria rs quae quadretur, &in laminam plumbeam uy reducatur: erit igitur uz quinque quadrantum digiti Romani: quos si conuoluas in fistulam rotundam e /,erit B2 diameter luminis fistulae ad zu, vt 7 ad 22; hoc est nz erit tripla sesquiseptima s 2 Porrò si quadrans q0 addatur Zu. fiet senaria, cui rursus quadrans adiunctus faciet septenariam, &c.