Latin
PROPOSITIO XII
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 73
Unproofread scanNot analysed yet
Modulus verò qui sumitur ex digitorum numero, cùm 25 digitos quadratos in rotundum coactos habet, vicerium quinum appellatur, crescitque per incrementum digitorum vsque ad centum vicenum. Vicenariam veluti mediam collocant, quòd 20 quadrantes habeat, &5 digitis constet. His autem in veterum gratiam praemissis, ad modulos nostros acce do, quos lineis, digitis &pedibus metimur Sit igitur lumen I parieti, seu lateri piscinae AF inditum, cuius diameter, licet in hac figura sit duarum linearum, intelligatur ta men ad maiorem calculi facilitatem vnius duntaxat lineae, qualis est eb figurae praecedentis; dico lumen istud I non benè collocari, si cum Hlumine, cuius diameter 3 linearum, conferatur, Enimuero si piscina minimè plena sit, &ob aquae penuriam solus inferior limbus luminis I radatur, nullam aquam tribuet, quamdiu lumen H aquae suae dimidium effundet, vt ex linea lumen Hper medium secante &lumen I tangente constat: quamquam hîc non definiam vtrum ex 9 lineis, quibus lumen H constat, lineas 4/ largiatur, hac enim de re posteaQuod verò spectat lumina K, L, aquae superior pars lambens orificij L superiorem limbum non poterit ratam partem luminis K distribuere, cùm extoto lumine L, &ex media solummodo K luminis parte dispensetur.