Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 72-2
Unproofread scanNot analysed yet
MONITVM. Luribus omissis quae hîc afferri possent, pauca solùm addam quae viam sternant ad vim percussionis inueniendam, quam vbi quis clarè definierit, ingens beneficium Mechanicis praestiterit. Iam igitur varias percussiones aggrediamur. PROPOSITIO XX. Ad vim percussionis intelligendam iter parare, &motuum violentorum compositiones, proportiones, &contrarietates explicare: vbi de impetuum, seu impressionum transmissione. –Sto malleus BA, quo pila D percutitur, malleúsque longitudiCne praecedentis subduplus BC, quo percutiatur pila E. Sint etiam aliae pilae M, N, R in linea recta MZ; &pilae EST in linea recta praecedenti parallelâ EY: sint denique a &b super linea recta afvt violenti motus diuersas affectiones, atque proprietates explicemus, aut varias, quae solent occurrere difficuitates soluamus, aut saltem proponamus Imprimis, malleus BA percutiendo, 4 spatia ab A ad D percurrat, &4 velocitatis gradus pilae D imprimat, hoc est totum suum impetum: moueaturque super planum horizontale, OQ, quale est in mallei ludis. Certum est primò pilae super planum DQ currentis impetum minui pedetentim, donec tandem extinguatur, vt perpetuâ experientiâ constat; idque eò citiùs quò planum horizontale minùs politum, atque laeuigatum, aut etiam quo crassior fuerit aër. Sed quantò longiùs curreret, si planum esset durissimum, &perfectè planum, ne aër, aut aliud medium esset impedimento, non inter omnes conuenit, his nempe affirmantibus motum nunquam desiturum, si planum non desineret, eumque semper velocitatis eiusdem, quam accepit initio, futurum, quòd nulla sit causa quae pilam acce pto motu spoliet; illis autem contendentibus motum illum desiturum, quòd sit is genius impressionis violentae, vt tandem pereat, licet nulla sit exterior causa quae moliatur interitum, cùm è contrario qualitates, vel impressiones naturales, qualis est ea, quâ grauia descendunt, semper maneant.