Latin
SECVNDA PARS PROPOSITIONIS
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 72-3
Unproofread scanNot analysed yet
Vis percussionis cuiuslibet explosionis horizontalis aequalis est impetui, quem habet corpus explosum cadens perpendiculariter ex puncto quietis per lineam aequalem altitudini sagittarij super horizontem &sublimitati, ex qua debet cadere, vt conceptâ eo casu velocitate fiat hori zontalis explosio. Súntque Parabolarum amplitudines aequales, quarum altitudines, &sublimitates sunt inter se in ratione reciproca. Xempli gratia, sit impetus explosionis CF, in figura praeced. Sprop. aequalis erit viribus percussionis, siue impetui eiusdem vel aequalis corporis à puncto L ad C cadentis, cùm linea LC componatur ex altitudine super horizontem CB, &linea sublimitatis LB, quibus parabola BF describitur. Facilè verò reperitur punctum sublime, ex quo fieri casum oporteat, vt describatur explosio parabolica, cùm verbi causâ, punctum illud pro iactu BF, quod est L, ex tertia proportionali LB reperiatut, quippequae sit ad IB, vt IB ad BA, vel BC. Vnde sequitur iactus omnes horizontales eiusdem glandis, lapidis, aut teli, quorum altitudines super horizontem, iunctae sublimitatibus, iactuum velocitatem gignentibus aequales sint, aequales etiam impetus habere, &aequalibus ictibus percutere. Sunt etiam aequales iactus, horizontales, quorum altitudines su per horizontem, &sublimitates velocitatem tribuentes è contrario sibi respondent, hoc est cùm tantò maior est vnius eleuatio, seu alti tudo, quantò minor fuerit alterius sublimitas, &vice versâ. Exempli gratia, si vna iaculatio sagittae fiat ex altitudine 4 pedum, &altera ex altitudine 16 pedum, si primae sublimitas sit 16 pedum, secundae sublimitas erit 4 pedum, erúntque iaculationes, &percussiones aequales; id est si primae velocitas incipiens aquisita sit à descensu per 16 pedes, &alterius velocitas à descensu 4 pedum, primae super horizontem altitudo debet esse quadrupedalis, secundae verò 16 pedum, &ita de reliquis, quod Hetruscus ex rectangulorum &qua dratorum aequalitate probat.