Latin
PROPOSITIO XXIV
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 73.5
Unproofread scanNot analysed yet
Radius enim quilibet concipi potest vt iaculum, cuius pars crassior, seu basis lucidi, parti visae sit aequalis, vt spiculum quo tangimur, nobis etiam aequale sit, hoc est toti corpori, vel oculo, vel alteri parti tactae, seu illuminatae. Iam verò consideremus quibus modis sol feriat; quem in puncto A, per lineam A C agentem, in patiens BD, in puncto C, intelligere possumus; quod patiens vel perfectè resistet AC radij, vel sagittae penetrationi, eumque remittet per lineam CE, Vle ad angulos aequales; vel ipse radius alium recipiet ictum, hoc est fortiùs ex C repercutietur, quàm illud antea percussisset; tuncque reflectetur ad punctum F, verbi gratiâ, hoc est eodem tempore, quò peruenerat ab A ad C, saliet à C ad F; &angulus reflectionis FCD, maior erit angulo incidentiae ACB; vel denique partem aliquam suae velocitatis amittet, ob patientis BD mollitiem, vel alia de causa, tuncque resiliet minori velocitate à C ad G, eritque GCD, reflexionis angulus, minor angulo incidentiae.