Latin
PROPOSITIO XXIV
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 74-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quid si sagittalem radium AC, intelligamus in puncto C ab infinita vi repercuti? Numquid per lineam CH reflectetur? Idem iudicium de pilâ perpendiculariter ab I in C cadente, si enim reflexio iuuetur ab aliquo agente in C intellecto, puta à reticula, vel aliquo elaterio, reflectetur non solum vsque ad I, sed altiùs, verbi gratiâ ad H. Si verò partem velocitatis amittat, quam non aliunde reparet, reflectetur tantùm ad K, vel, amissâ tontali velocitate, haerebit in puncto C. Quae omnia vt meliùs percipiantur, &maiores Catoptricae difficultates paucis attingam, sit rursus sol in C puncto, qui licet per radium CE percutiat planum horizontale AB, intelligatur tamen vim suam imprimere per planum CF, in AE planum descendens, quo sensu nullam vim in planum verticale FE exerat, sed per planum CA parallelos in FE, procedens agat, clarum est punctum C futurum in E puncto, cùm planum CF ad AE planum, &planum CA ad planum FE peruenerit; atque adeo radium CE, compositum intelligi posse ex motu puncti C in A, &C in F, cùm enim eodem tempore moueri concipiatur à C in A, quo à C in F, tandem in E puncto reperietur Maxima verò difficultas in eo sita videtur vt sciamus cur radius CE reflectatur ab E in D, non autem in E, veluti pondus AB, planum sem per impellens, maneat; idemque de pila concludendum, quae cùm totum suum motum plano AB communicasse videatur, vel in F quiescerem, vel per planum EB labi deberet, si motum illum retinuit, quo vergebat à C ad D, velà CA ad DB.