Latin
COROLLARIVM PRIMVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 83
Unproofread scanNot analysed yet
Vt verò ad obseruandi methodum redeamus, erit facillima in vnaquáque saliente metienda, si postquam epistomium apertum est, digitus apponatur lumini, verbi gratia H, &ablatus digitus adeo velociter aperiat lumen, vt vna solùm vel altera gutta saliat, quae veluti punctum in solo relinquat, vt ex variis super eundem horizontem altitu dinibus saliens aqua suas diuersas longitudines notet, &solo imprimat. Qua ratione puncta I, P, M, &N ostendunt 4 salientium lon gitudines. Quamquam saliens perpetua videtur aptior ad lineam curuam GP, &GI, describendam, &velut in aëre suspendendam, quàm saliens solis diuersorum horizontium punctis designata, sed aquae magna quantitas deperditur, &loca obseruationi seruientia nimis humida, &madida redduntur. Cùm igitur obseruatio paucis gut tulis fieri possit sola digiti missione, remissionéque celeri, qua lumen claudatur &reseratur, idque locorum vbiuis, tubus pedalis, vel si mauis trium digitorum, cuius basis digito aequalis, ad omnia propemodum experimenta futurus est aptissimus: quandoquidem tubum 3 digitorum altum aqua plenum quispiam ita secum gestare possit, vt nequidem amici pręsentes percipiant quid agat, citiusque rem perfeceris ex quolibet super horizontem altitudine, quàm simul stantes deprehenderint.