Latin
PROPOSITIO XVI
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 83-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XVI. Salientium horizontalium &mediarum super eodem horizonte longitudines sunt in ratione subduplicata tuborum, è quibus exeunt. Sto tubus CA tubi BA subquadruplus; obseruatio docet hoCrizontalem salientem tubi CA, hoc est HM, subduplam esse salientis tubi BA, hoc est HN; qui si fiat adhuc quadruplò altior, vt sit 16 pedum, saliens illius erit quadrupla salientis HM; octupla verò, si fiat 64 pedes altus, &ita de reliquis: cuius phaenomeni ratio lalientis velocitati adscribenda, quae similiter est in ratione fistularum subduplicata. Quod confirmatur ex eo quòd aqua fluens è fistula 16 pedum, quadrupla sit aquae fluentis ex fistula pedali. Cùm enim aqua ex lumine H exilit, cui perpendiculum quadrupedale superextat, hunc velocitatis gradum acquisiuit, quo non ampliùs aucto spatium percurrat duplò majus spatio quod conficeret si tantùm ex puncto C descendisset, quemadmodum de grauium descensu, dictum est. At dupla velocitas duplum iter aequali tempore percurrit; sed de velocitate, prop. 24. dicetur, nunc enim de sola longitudine salientium agimus, quas hîc iuxta proprias obseruationes affero.