Latin
PROPOSITIO XVI
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 84
Unproofread scanNot analysed yet
Sit igitur sequens tabula, cuius prima columna varias tubi pedalis super horizontem, seu lumen altitudines referat, quarum prima sit vnius pedis, secunda 2 pedum, &c. secunda columna salientium lon gitudines in pedibus &digitis exhibeat. Prima columna non exce dit 50 pedum altitudinem, qui salientem decem pedum ostendunt. Plures alias obseruatio nes postulanti tradam, liAltitudines suLongitudines saliencet satiùs sit vnumquémper horizontem. tium. que experiri, vt etiam noPedes. ua circa salientes animadPedes. Digiti. uertat. Cùm autem sit facillimum huic accommodare propositioni quae dicta sunt antea de mediis, &tertiis proportionali bus, vt tubi reperiantur qui datam aquae quantitatem dato tempore quae sitam effundant, non est quòd eadem repetamus ad inueniendos tubos, quorum salientes sint in data ratione: Aliqua tamen exempla, facilitatis ergo, producamus. Quaeraturque verbi gratia tubus, cuius saliens horizontalis sit media proportionalis inter salientes horizontales HN &HM: quam exhibebit tubus medius proportionalis inter tubum AC &AB, quae sit AD, nam inter 4 &1 media prop. est 2. Vbi verò quis hanc mediam salientem habuerit, &duplam salientis HM quaesierit, tertia proportionalis, hoc est AB, dabit quaesitam fistulam. Vnde constat nullam quaeri posse salientem horizontalem, cui non possit fistula destinari; nullámque fistulam dari posse, cuius saliens non possit assignari, dummodo medij impedientis, de quo postea, ratio non habeatur. Quod similiter de salientibus anguli semirecti concludendum est, qualis est GI, vel GP, sed non de verticalibus, quales sunt GF, &GO, quae leges aliarum non sequuntur, vt mox dicturi sumus.