Latin
MONITVM III
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 84-3
Unproofread scanNot analysed yet
hexapedarum altitudine: quod tamen non existimem; alioquin medius eiusdem tormenti iactus ad minimum verticalis illius duplus esset, hoc est 576 hexape darum, cum ne quidem illum 400. hexapedarum inueniam. Praeter has obseruationes, placet eas apponere, quas Galeus plurimorum Ducum Ingeniosus, propriâ manu scriptas, &à se factas coram illis (nempe coram Spinola, Buquois, &Archiduce) mihi dedit. Quas vt faciliùs intelligas, sit Catapulta maior Khorizonti parallela, quam vulgò Canon appellamus, sitque oculus collineans per puncta i &saec O; posito iactu horizontali O P, vel in figura subiecta SX, vel TV, ait reliquum iactum, qui curuatur, donec horizontem attingat in puncto λ, esse propemodum iactui horizontali aequalem, hoc est tantundem fere spatij a pila confici ab eo puncto, quo flectitur versus horizontem, donec illum attingat, quantum ante flexionem confecerat.