Latin
MONITVM III
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 85-3
Unproofread scanNot analysed yet
Iam verò transferamus iactum illum horizontalem O P, vel T ad inferiorem figuram, in qua AB sit planum horizontale; sitque iactus praedictus horizontalis, quem vulgò dicimus à niueau, vel de potuct en blant, AI; contendit Galeus iactum medium 45. graduum, qui longissimus est omnium, esse iactus horizontalis OP seu A I vndecuplum; &in illis catapultis, quae maioris praecedentis sint; ,esse ad AI, vt 10/, ad 1, &in minoribus catapultis, vt 10, ad 1. hoc est in nostra figura, vt AB ad A 1: in qua iactus medius est AGEB; est enim iactus medius qui per medium quadrantem 95 transit, quod vocant punctum sextum, cum sit pars mepartes aequales diuisae; quae iuncta quadranti 9 5, vtilis esse potest ad catapultam in qualibet super horizontem eleuatione dirigendam, si non solùm in 12 partes, sed etiam in 180. gradus diuisa fuerit. Hincque concludit iactum horizontalem mortuum, quem vocant portee morte, hoc est in figura, RA, esse ad medium iactum, vt 1 ad 6; vel in minoribus catapultis, vt 1 ad 5. Qui iactus mortuus horizontalis est ad iactum eleuationis vnius gradus, vt 5 ad 6, vel exactiùs vt 55 ad 67, vel vt 14 ad 17. Cùm autem impeditur catapultae maioris recessus, iactum mortuum horizontalem, eo iactu qui fit cum recessu, maiorem esse vnâ parte septimâ, vel octaua, vel nona, vel decimâ; in minoribus catapultis, vnà parte 12, vel 15. Praeterea iactum medium AGE, rectà pergere absque inflexione asserit, per lineam AG, quae sit ferè A 5 aequalis, hoc est iactus horizontalis ferè quintupla, vel 43: deinde non solùm ascendere ad D punctum, vt maxima medij iactus altitudo sit horizontalis iactus quadrupla, &respondeat lineae AC, iactus horizontalis sextuplae; quod ex obseruationibus ait falsum esse aduersus Tartagliam; maximam enim altitudinem esse FE, puncto 7 respondentem, hoc est ad 7 iactuum horizontalium ab A catapultâ distantias, vt sit FE propemodum quintupla iactus horizontalis. Rectè Galeus suspicabatur iactum illum medium ad lineam curuam hyperbolicam, vel parabolicam accedere, idque solùm ex obseruationibus, non vi rationis, quam toties explicauimus. Porrò maximum 45 graduum iactum facit 16200 pedum, hoc est nostrarum hexapodarum 2700; qui cùm pedibus, nostris minoribus, vti potuerit, 2500 reponere possis sexpedas, vt ille iactus leucae nostrae respondeat, &globus proximè minuti dimidium, seu 30 secunda curiij rat per aërem. Cúmque iactus mortuus horizontalis sit? medij, erit 2700 pedum, seu 450 sexpedarum; quo posito iactus horizontalis vix 200 hexapedas superabit.