Latin
MONITVM III
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 86-3
Unproofread scanNot analysed yet
Hac autem arte tabulam graduum omnium iactus ostendentem condit; iactum horizontalem mortuum 2700 pedum, ex medio iactu 16200 pedum aufert, vt differentia 13500 pedum habeatur; quam pro quol bet gradu ita diuidit, vt sit quotiens 13½, pedum, quibus in quolibet gradu iactus augeatur. Quem numerum ex illa relicta differentia 13500, per 1035 diuisa, reperit. Hic verò numerus est summa numero rum omnium ab iad 45, vt constat ex numeri 46 dimidio 25, in 45 ducto. Itaque crescet vnusquisque gradus hocce 13½, pedum numero, qui dabit primam differentiam, initio à iactu 45 graduum facto, vt in tertia tabulae sequentis columna videre licet: cuius tabulae situs est vsus in inueniendo iactu ad datam super horizonte eleuationem. Prima verò columna gradus habet à 90 ad 45; secunda gradus continet ab o seu zerone, etiam ad 45, vt ex duabus columnis vnica incipiens ab 1, &desinens in 90 intelligatur. Tertia complectitur omnes differentias iactuum omnium quarta columna comprehensorum: exem pli gratia, iactus vltimus, quem medium appellamus, vtpotè 45 graduum, 16200, iactum 44 graduum superat pedibus 13 1½,, idemque de caeteris iactibus vnico gradu discrepantibus esto iudicium. Porrò numerus (23) initio 3 &4 columnae parenthensi clausus, est fractionis denominator, cuius secundi vtriusque columnae numersunt numeratores; verbi gratiâ, numerus vltimus 3, columnae primae, supponit denominatorem illum (23) cum quo facit! . Eodemque modo numerus vltimus quartae columnae, 22 supponit denominatorem (23) cum quo facit 1; quod iactus 44 graduum sit 16186, cum illa fractione. Iam igitur inueniendus sit iactus 15, vel, è regione, 75 graduum, numerus quartae columnae positus ad dextram è directo, dat pedes 10134 3. Est enim obseruandum iactum cuiuslibet gradus sub altitudine 45 seu eleuatione graduum, aequalem esse iactui cuiuslibet gradus super eleuationem 45 graduum: exempli gratia, cùm primus gradus aequè distet à 45, ac 8), isti duo iactus, columnarum initio positi, sunt aequa les. Quae quidem aequalitas in horizontali plano AB figurae praece dentis debet intelligi.