Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 88-4
Unproofread scanNot analysed yet
MONITVM. CVnt qui putent Galeum à Coigneto praecedentem tabulam acceOpisse; sed an illam ex propriis obseruationibus construxerit, aut aliunde sumpserit, nihil refert, dummodo vera sit: videatur tabula iactuum Theorica prop. 30. quam cum praecedenti contendimus, sibi namque mutuam lucem afferent; eritque gratum ingeniosis, qui iactuum longitudinem ad quosuis gradus explorare voluerint, si tabulam vtramque consulentes animaduertant cuinam in quibusuis gradibus magè congruant, vel quantum ab vtraque deficiant: idemque de salientibus intellige, quarum obseruatio longè facilior, minoribusque periculis obnoxia. PROPOSITIO XXVI. Quantum iactus Tabulae propositionis praecedentis, iactibus nostrarum obseruationum, &à iactibus in medio nihil impediente futuris differunt, explicare. SIt rursus figura praecedens AEB, in qua iactus horizontalis A S, Sdocet obseruatio cum manuarijs catapultis facta, iactum medium 45 graduum, qui &omnium maximus, non esse maiorem in plano horizontali AB, rectà AE, hoc est 3/ iactus horizontales, qualis est A S, complecti; cùm tamen, iuxta praecedentem tabulam aequalis sit AB; hoc est horizotalis decuplus; vel horizontalis mortui A 2 plusquàm quintuplus.