Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 89-4
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea sum expertus in breuiore catapulta, cuius pila ferea 3 Tgs ATA aut 4 librarum, verticali iactu existente A φ, iactum medium in horizonte ad minimum rectae AB, aequalem esse; cumque priùs ostenderim in medio non impediente; porróque sim demonstraturus altitudinem iactus medij fore verticalis subduplam, vel ipsius medij iactus subquadruplam, incredibile videtur in aëre, medij iactus altitudinem esse FE, quae subdupla est AB, qualis esse debet verticalis. Itaque conuincunt obseruationes nostrae iactu horizontali existente A S, iactum medium, seu 45 graduum, esse A e; hoc est cùm globulus arquebusiae quintupedalis rectà pergit ab A ad S, per centum hexapedas, iactu medio 471, 360 sexpedas percurrit, nec vnquam, credo, reperies punctum 4, seu 400 sexpedas, vel 2400 pedes à globulo superari. Quod ad maximam spectat altitudinem (quam vix vllus possit experiri, cùm nobis loca desint obseruationi necessaria, nisi ad rupom altissimam iactu 45 graduum collinees, accedendo, recedendoque, donec iactus medius ad summam altitudinem peruenerit (quod se fecisse Galeus affirmabat) eum in catapultis obscruare non po tui. Vt igitur ostendam quae sit illa iactus altitudo, cùm illius longitudo, Ae fuerit, an vsque ad π pertingat necne, vel ad ratiouem recurrendum, vel ad nostras salientes, vel ad minores arcus, quorum iactus medij non superent 8 sexpedas, vt medij altitudo summa facisè possit ad commodos parietes deprehendi.