Latin
PROPOSITIO III
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 9-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO III. Granorum, qualia sunt 576. in vncia Parisiensi, pondus inuestigare, &cum multis herbarum granis, vel seminibus comparare. Ix quispiam credat quanta sit in granorum vncialium iusto Vpondere constituendo, vel inueniendo difficultas, nisi fuerit expertus grana iisdem bilancibus examinata, &iuri publico ad commercium exposita Vix vnquam inter se aequalia; hinc fit vt Libripendentes Monetarij in eadem officina monetaria laborantes sua grana minimè reperiant aequalia, cùm ea bilancibus 1/2 parte grani suum aequilibrium amittentibus explorant. Sed &contigit laminulam aeneam 36. granorum Romanorum ad me Româ missam à R. Patre Nicerono, quam exactis bilancibus examinari &cum nostris 36 granis, quae ad eum illa de causa miseram, comparari curauit, granis 4 1/2 à mea laminula aenea 36 granorum nostrorum deficere, quam aurifex egregius, &omnium ferè Parisiensium accuratissimus examinarat, ac praeparauerat: sed cum bilancibus monetariis, &granis vsualibus officinae monetariae Romanam laminam experirer, leuior apparuit granis 57, quibus à nostris granis superata sunt 36 grana Romana, quippe quae nostris granis 30 1/2 responderent.